WORMACIA

WORMACIA
WORMACIA
German. Worms, Galli Vormes, olim Borbetomagus, seu Bormetomagus Vangionum; est autem Celtis Magus idem quod domus ac burgum, unde Noviomagus, Drusomagus etc. A Treveris opinio est ortam essse quibus etiam quotannis tributum contulerit: ab his ad Romanos translata, ab Attila eversa, postea a Clodoveo Francorum Rege reparata, urbs est Palativatus inferioris ampla, Imperialis, sed male culta. Ad Rhenum. Pluries capta et recepta. Sub proprio Episcopo cum tractu parvo. Habuit alias Archiepiscopos, sed ob perfidiam Gervilionis, a Pipino in Episcopatum A. C. 729. Transrit. Baudrand. Maguâ fuit apud Romanos et Gallos auctoritate. Quippe quae quasi asylum quoddam et praesidium habita est, comitiisque celebrata. Palatium hîc quondam Dagoberti Francorum Regis et praetorium Vangionum Ducis Conradi, quod cum successori huius Otroni castellum esser forensis latrocinii, operâ Henrici II. Imperatoris Bruxellam se recipere, et oppido omne ius suum vendere coactus est. Sic Civitas in libertatem vindicata Imperio accessit. Privilegia accepit insignia a Friderico II. Carolo IV. Maximiliano I. Ferdinando I. Imperatoribus. Episcopo quidem iurare solet, sed non nisi in quibusdam eius iussa observat, in reliquis libera manens; nec plures quam unicum Senatorem Praesul constituendi ius habet. Insignia Civitatis clavis alba in rubro clypeo, ius Patronatus hîc Elector Palatinus habet. Synodô in civitate habitâ A. C. 1078. Gregorius VII. Pontifex Roman. adulterii, Necromantiae, aliorumque criminum accusatus et depositus est: sed longe celebrior illa fuit, ad quam vocatus Lutherus A. C. 1521. amicis ob periculum iter dissuadentibus, respondit, se iturum, etiamsi sciret, tot ibi Diabolos sibi obstituros, quot in tectis urbis tegulae essent: dein eô appulsus coram totius Imperii Senatu causam Euangelii imrepide egit, ut apud Sleidanum videre est. Unde Wendelini Helbachii τετράςτιχον:
Urbs iacet aequoreo celebris contermina Rheno,
Vangionum sedes quae generosa fuit.
In qua vel toto coram sacer orbe Lutherus
Confessus Christi dogmata pura fuit.
Vide Limnaeum Enucl. l. 4. c. 65. et in voce Vangiones. Iam vero in ruinis iacet, a Gallis eversa A. C. 1689.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • GERMANIA inferior proprie dicta a recentiorib. quae aliter Belgium — Gallis le Pais Bas, incolis Nederlant dicitur: et in ea sunt 17. provinciae. Eius pars Borealis seu trans Rhenum erat alias in Germania, pars autem Australis et cis Rhenum erat portio Galliae Belgicae; nunc a Germanis omnino separatur. Ex his… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • List of Charles University rectors — This is a list of rectors of Charles University in Prague. 1347–1372 Collegium Carolinum * 1366 Henricus de Etwat de Primislawia (Jindřich z Etwatu neboli z Embecku) * 1367 Henricus de Nanexen alias de Embeck (Jindřich z Nanexen neboli z Embecku) …   Wikipedia

  • Liste der Rektoren der Karls-Universität — Liste der Rektoren der Karls Universität: Inhaltsverzeichnis 1 1348 bis 1372 (Karls Universität) 2 1372 bis 1419 (Universität mit drei Fakultäten) 3 1372 bis 1419 (Universität des Rechts) 4 1419 …   Deutsch Wikipedia

  • Liste der Rektoren der Karls-Universität Prag — Der folgende Artikel gibt eine Übersicht der Rektoren der spätmittelalterlichen Universität Prag und ihrer Nachfolger: Inhaltsverzeichnis 1 1348 bis 1372 (Karls Universität) 2 1372 bis 1419 2.1 Universität mit drei Fakultäten …   Deutsch Wikipedia

  • BORBETOMAGUS Vangionum — quae et Wormatia. Vangiones a Caesare, l. 1. Bell. Gall. c. 51. a Plinio, l. 4. c. 17. a Tacito, l. 12. Annal. c. 27. atque Ptolemaeo, una cum Nemetibus memorantur, populus Germaniae, qui transitô Rhenô, in sinistra fluminis ripa consedêre: de… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PROVINCIA Romana — et Provincia simpliciter, Caesari la Provenza, regio Galliae Narbonensis, inter Rhodanum et Alpes maritimas, in qua Galloligures Straboni. Ubi Aquae, Arelatum, et Avenio, metropoles. Ausonius: Fusa per immensum quondam Provincia regnum. Baudrando …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”